monumenta.ch > Plinius > sectio 124

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 123
{XXV} Cypria antecedit omnes, item melleo colore, carnosa. Colophonia, praeter ceas fulva, si teratur, alba fit, gravior odore; ob id non utuntur ea unguentarii. in Asia quae fit e picea, admodum candida, psagdas vocatur. resina omnis dissolvitur oleo - quidam et creta figulinarum hoc fieri arbitrabantur -, pudetque confiteri maximum iam honorem eius esse in evellendis virorum corpori pilis.